라틴어 문장 검색

Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 6:1)
Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant.
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:1)
"ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, flagrantem late et rapientem cuncta videbis."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV86)
neque enim mediocri clade coorta flammae tempestas Siculum dominata per agros finitimis ad se convertit gentibus ora, fumida cum caeli scintillare omnia templa cernentes pavida complebant pectora cura, quid moliretur rerum natura novarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:2)
Nec summis crustata domus sectisque nitebat Marmoribus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:5)
cerealiaque arma fugiens vilia ad generalitatem transiit propter carminis dignitatem et rem vilem auxit honestate sermonis, ut alibi, ne lucernam diceret, ait testa cum ardente viderent scintillare oleum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1773)
sic est et testa cum ardente viderent scintillare oleum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2543)
nunc face supposita fervescit sanguis et ira scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.
(페르시우스, 풍자, satire 369)
Quo Carchedonios optas ignes lapideos, nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:14)
Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
subter crepante aspergine scintillat excussus salis punctisque fervens stridulis sparsim per artus Agitur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.71)
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:14)
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo bacarum praefert leves asprata lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)

SEARCH

MENU NAVIGATION